Hľadaný výraz: Dt 3,23-29, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
23 Precatusque sum Dominum in tempore illo dicens: 24 Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam; neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra, qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tuae. 25 Transeam igitur et videam terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum. 26 Iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me, sed dixit mihi: “Sufficit tibi; nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. 27 Ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice; nec enim transibis Iordanem istum. 28 Praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta, quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram, quam visurus es”. 29 Mansimusque in valle contra Bethphegor.

1

mail   print   facebook   twitter